La recherche de textes authentiques adaptés au niveau des élèves, surtout au premier degré, n’est pas toujours aisée, notamment s’il s’agit d’un exercice de version non vue.

Lors d’une séance de présentation de la pédagogie par compétences, un de nos inspecteurs soulignait le fait que l’exercice de version est généralement perçu comme chronophage, que ce soit en temps de cours ou en temps de correction. Face à ce constat, ce dernier proposait d’avoir parfois recours à des « phrases de version » : une simple phrase à traduire seul est déjà un exercice de version intéressant, et le recours à cette astuce permet d’y soumettre plus souvent les élèves.

Cette page a été conçue dans ce double esprit : d’une part, des versions complètes et des « versions-phrases » sont proposées ; d’autre part, celles-ci ont été classées selon la même progression grammaticale que celle proposée dans mes syllabus.

Les versions présentées ci-dessous sont « nues » : parfois un titre, toujours la référence, à chacun d’y ajouter éventuellement du vocabulaire ou une mise en contexte. Pour ma part, j’essaie de varier les manières d’interroger : tantôt avec dictionnaire, tantôt sans ; tantôt avec vocabulaire de soutien, tantôt sans ; tantôt avec explications sur le contenu, tantôt sans ; etc. À partir du deuxième degré, il est souvent intéressant que l’exercice de version permette de rebondir sur le prochain dossier ou sur un commentaire plus global, mais systématiser une telle démarche reste utopique.

Textes suivis

Première année
L'indicatif parfait

Coup de froid

Languebam : sed tu comitatus protinus ad me
     Venisti centum, Symmache, discipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae :
     Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

MARTIAL, Épigrammes V, 9.

Le plus-que-parfait et le futur antérieur

Arithmétique élémentaire

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus :
Nil istic quod agat tertia tussis habet.

MARTIAL, Épigrammes I, 20.

Les quatrième et cinquième déclinaisons

La première femme

Prometheus Iapeti filius primus homines ex luto finxit. Postea Vulcanus Iovis iussu ex luto mulieris effigiem fecit, cui Minerva animam dedit, ceterique dii alius aliud donum dederunt ; ob id Pandoram nominarunt. Ea data in coniugium Epimetheo fratri.

HYGIN, Fables, 1.

Deuxième année
Le passif des temps simples

(An)aphrodisiaques

In urina virili enecata lacerta venerem eius, qui fecerit, inhibet ; nam inter amatoria esse Magi dicunt. Inhibent et cocleae, fimum columbinum cum oleo et vino potum. Pulmonis vulturini dextrae partes venerem concitant viris adalligatae gruis pelle, item si lutea ex ovis quinis columbarum admixta adipis suilli denarii pondere ex melle sorbeantur, passeres in cibo vel ova eorum, gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXX, 59, 1.

Le "cum" historique + Les subjonctifs imparfait et plus-que-parfait

Néologisme impérial

Nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliccis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decumavit, aliquando etiam centesimavit, quodverbum propriumipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione atque vicensimatione.

Histoire auguste. Vie de Macrin, 12, 2.

Dura lex, sed lex…

Praefectum urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit, seu negata libertate, cui pretium pepigerat, sive amore exoleti incensus et dominum aemulum non tolerans. Ceterum cum vetere ex more familiam omnem, quae sub eodem tecto mansitaverat, ad supplicium agi oporteret, concursu plebis, quae tot innoxios protegebat, usque ad seditionem ventum est senatusque {obsessus}, in quo ipso erant studia nimiam seueritatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus.

TACITE, Annales XIV, 42.

Triptolème

Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, devenit ad Eleusinum regem, cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem lactantem simulavit. Hanc regina libens nutricem filio suo recepit. Ceres cum vellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte divino alebat, noctu clam in igne obruebat. Itaque praeterquam solebant mortales crescebat ; et sic fieri cum mirarentur parentes, eam observaverunt. Cum Ceres eum vellet in ignem mittere, pater expavit. Illa irata Eleusinum exanimavit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit. Nam fruges propagatum currum draconibus iunctum tradidit, quibus vehens orbem terrarum frugibus obsevit. Postquam domum rediit, Celeus eum pro benefacto interfici iussit. Sed re cognita iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris nomine Eleusinum nominavit, Cererique sacrum instituit, quae Thesmophoria Graece dicuntur.

HYGIN, Fables, 6.

La conjonction "ut" + Le subjonctif présent

Jusqu’à ce que la mort nous sépare…

Maritus ex diutino morbo circa velanda corporis ulceribus putrescebat ; uxor ut inspiceret exegit ; neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari. Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit ; nam se cum marito ligavit abiecitque in lacum.

PLINE LE JEUNE, Lettres VI, 24, 3-4.

Dépouilles de guerre

Postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperavit, « Spolia Oceani » vocans « Capitolio Palatioque debita. »

SUÉTONE, Vie de Caligula, 46.

Épouvantails

[Spartacus], cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis : imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.

FRONTIN, Stratagèmes I, 5, 22.

De l’utilité des cadavres…

Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est. (…)

Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis : imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.

FRONTIN, Stratagèmes I, 5, 22.

Touché coulé

Acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. Qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat, quin aliquid de pace esset scriptum. Tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit. At Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit, nisi quae ad irridendum eum pertinerent.

CORNELIUS NEPOS, Vie des grands généraux, 23, 11.

Massacre canin

Nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, [Aurelianus] iratus dixisse fertur : « Canem in hoc oppido non relinquam. » Tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta est.

Sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. Nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his : « Canem », inquit, « negavi in hac urbe me relicturum : canes omnes occidite.  »

Histoire auguste. Vie d’Aurélien, 22-23.

L’amour vache

Ex Inacho et Argia Io. Hanc Iuppiter dilectam compressit et in vaccae figuram convertit, ne Iuno eam cognosceret. Id Iuno cum rescivit, Argum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit; hunc Mercurius Iovis iussu interfecit. At Iuno formidinem ei misit, cuius timore exagitatam coegit eam, ut se in mare praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum. Inde in Scythiam tranavit, unde Bosporum fines sunt dictae. Inde in Aegyptum, ubi parit Epaphum. Iovis cum sciret suapte propter opera tot eam aerumnas tulisse, formam suam ei propriam restituit deamque Aegyptiorum eam fecit, quae Isis nuncupatur.

HYGIN, Fables, 7.

La proposition infinitive + Les infinitifs présent et parfait

Après la bataille de Trasimène

Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. Vnam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspirasse ferunt ; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam.

TITE-LIVE, Histoire romaine XXII, 7.

 

Un triton ?

Auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab iis in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine ; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle IX, 10.

 

L’abus de médecins est dangereux pour la santé

Nec dubium est omnes [medicos] famam novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. Hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. Hinc illa infelicis monumenti inscriptio : turba se medicorum perisse.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXIX, 5.

 

Colliers anti-fièvre

Plura [calidorum] remedia ponemus primumque ea, quae adalligari iubent : pulverem, in quo se accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri dentem longissimum ; (…) ; viperae caput abscisum in linteolo vel cor viventi exemptum ; muris rostellum auriculasque summas russeo panno ; lacertae vivae dextrum oculum effossum, mox cum capite suo deciso in pellicula caprina ; scarabaeum, qui pilas voluit.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXX, 30, 2.

 

Amour végétal

In hoc arborem eximiam aetate nostra amavit Passienus Crispus bis cos., orator, Agrippinae matrimonio et Nerone priuigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea vinumque illi adfundere. Vicina luco est ilex, et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem arbores emittens singulas magnitudinis visendae silvamque sola faciens.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XVI, 91.

Après le Déluge…

Cataclysmus, quod nos diluvium vel irrigationem dicimus, cum factum est, omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui altissimus in Sicilia esse dicitur, fugerunt. Hi propter solitudinem cum vivere non possent, petierunt ab Iove, ut aut homines daret aut eos pari calamitate afficeret. Tum Iovis iussit eos lapides post se iactare ; quos Deucalion iactavit, viros esse iussit, quos Pyrrha, mulieres.

HYGIN, Fables, 4.

Deuxième degré
L'adjectif verbal et le gérondif

César et les pirates

Huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat.

Numeratis deinde quinquaginta talentis expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, adficeret.

SUÉTONE, Vie de Jules César, 4, 2-3.

Différence père/mère

[Patres] excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos, et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt ; at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt, numquam contristari, numquam flere, numquam laborare.

SÉNÈQUE, De la providence, 2, 5.

Châtiment exemplaire

Polybius, Aemiliani comes, in senecta hominem ab [leonibus] adpeti refert, quoniam ad persequendas fera vires non suppetant ; tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrentur eadem noxa.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle VIII, 18.

Une bien faible amende…

« Si iniuriam alteri faxit, viginti quinque aeris poenae sunto. » Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant ? (…)

L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium ; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum duodecim tabulas quinque et viginti asses iubebat.

AULU-GELLE, Nuits attiques XX, 1, 13.

La conjonction "ut" (complétif/comparaison/consécutif)

Racines aphrodisiaques ?

Sed inter pauca mirabilis est orchis herba sive serapias, foliis porri, caule palmeo, flore purpureo, gemina radice testiculis simili, ita ut maior sive, ut aliqui dicunt, tenuior ex aqua pota excitet libidinem, minor sive mollior e lacte caprino inhibeat.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXVI, 95.

Un châtiment exemplaire

Après avoir remporté la guerre contre Albe, Tullus Hostilius doit chercher un châtiment approprié pour Mettius, traître qui a changé de camp durant la bataille…

« Vt igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis ». Exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos.

TITE-LIVE, Histoire romaine I, 28, 9-11.

Une voix haut perchée

Habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed cum diceret eminere inter aequalis Trachalus videbatur : ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnis quos ego quidem audierim tragoedos. Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini.

QUINTILIEN, L’institution oratoire XII, 5, 5-6.

Un champ trop fertile ?

C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret veneficiis. Quamobrem ab Spurio Albino curuli aedile die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam suam validam atque, ut ait Piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit : Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores. Omnium sententiis absolutus itaque est.

PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XVIII, 8, 4.

Le chirurgien parfait

Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior ; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus ; acie oculorum acri claraque ; animo intrepidus ; misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet, vel minus quam necesse est secet ; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius adfectus oriatur.

CELSE, De la médecine VII, Prologue, 4.

Sourire Colgate

Nunc Celtiber es : Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
ut quo iste vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.

CATULLE, Poèmes, 39.

Les subordonnées hypothétiques

L’âge pour se fiancer

In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est ut in matrimoniis. Quapropter et a primordio aetatis sponsalia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intellegatur, id est, si non sint minores quam septem annis.

Code justinien, 23, 1, 14.

Des guerriers admirables

Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce : se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.

EUTROPE, Abrégé d’Histoire romaine II, 6.

À qui la faute ?

Item mela scribit, si, cum pila quidam luderent, vehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic servi, quem tonsor habebat, gula sit praecisa adiecto cultello: in quocumque eorum culpa sit, eum lege aquilia teneri. proculus in tonsore esse culpam: et sane si ibi tondebat, ubi ex consuetudine ludebatur vel ubi transitus frequens erat, est quod ei imputetur: quamvis nec illud male dicatur, si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis commiserit, ipsum de se queri debere.

Code justinien, 9, 2, 11.

Valeurs particulières du subjonctif

Un roi malhonnête

Et post discessum adulescentis Antiochus rex vocat ad se dispensatorem suum fidelissimum nomine Taliarchum et dicit ei : « Taliarche, secretorum meorum fidelissime minister, scias quia Tyrius Apollonius invenit quaestionis meae solutionem. Ascende ergo navem confestim ad persequendum iuvenem, et dum veneris Tyrum in patriam eius, inquires inimicum eius, qui eum aut ferro aut veneno interimat. Postquam reversus fueris, libertatem accipies. »

Histoire du roi Apollonius de Tyr, 6

Punition divine

Homines antea ab immortalibus ignem petebant neque in perpetuum servare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras, hominibusque monstravit quomodo cinere obrutum servarent. Ob hanc rem Mercurius Iovis iussu deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis et aquilam apposuit, quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. Hanc aquilam post XXX annos Hercules interfecit eumque liberavit.

HYGIN, Fables, 2.

Alphabet grec

Nom d’un chien !

Nominibus autem non longissimis [catuli] appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat : nec tamen brevioribus, quam quae duabus syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est Σκύλαξ, Latinum Ferox, Graecum Λάκων, Latinum Celer, vel femina, ut sunt Graeca Σπουδὴ, Ἀλκής, Ῥώμη, Latina Lupa, Cerva, Tigris.

COLUMELLE, De l’agriculture VII, 12, 13.

Public de procès

Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti. Manceps convenitur ; in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur ; ex judicio in judicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane Σοφοκλεῖς vocantur ἀπὸ τοῦ σοφῶς καὶ καλεῖσθαι, isdem Latinum nomen impositum est Laudiceni ; et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata. Here duo nomenclatores mei (habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint) ternis denariis ad laudandum trahebantur. Tanti constat ut sis disertissimus. Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum. Opus est enim signo apud non intellegentes, ne audientes quidem ; nam plerique non audiunt, nec ulli magis laudant. Si quando transibis per basilicam et voles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem ; facilis divinatio: scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime.

PLINE LE JEUNE, Lettres II, 14, 4-8.

Phrases de version

Première année
Les deux premières déclinaisons + L'indicatif présent

Valeo et Tullia nostra recte valet.
CICÉRON, Lettres à des familiers IX, 1.

Stultus et sine gratia es.
PLAUTE, La Marmite, 337.

Cum Mercurio capit consilium, postquam sentinat satis.
CAECILIUS STATIUS, Palliatae, 4.

La deuxième déclinaison (-er)

Magistro enim non audeo dicere.
CICÉRON, Les Lois I, 54.

Pueros tres in gremium patris fundat semel.
JUVÉNAL, Satires, 5, 141-142.

L'indicatif imparfait

Deus ipse monebat signaque certa dabat.
OVIDE, Les Métamorphoses IX, 599.

Nam cum pugnabant maxime, ego te fugiebam maxime.
PLAUTE, Amphitryon, 199.

La troisième déclinaison

Totam hodie Romam circus capit et fragor aurem percutit.
JUVÉNAL, Satires XI, 197-198.

Apud Germanos dotem non uxor marito sed uxori maritus offert.
TACITE, La Germanie, 18, 2.

Vercingetorix clandestinis nuntiis legationibusque Allobroges sollicitat.
CÉSAR, La guerre des Gaules VII, 64, 7.

Germani proditores et transfugas arboribus suspendunt.
TACITE, La Germanie, 12, 1.

Viri in uxores sicut in liberos vitae necisque habent potestatem.
CÉSAR, La guerre des Gaules VI, 19, 3.

Florescunt tempore certo arbusta
et certo dimittunt tempore florem.
LUCRÈCE, De la nature des choses V, 670-671.

L'adjectif-pronom "is, ea, id"

Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt.
CÉSAR, La guerre des Gaules IV, 18, 3.

Les adjectifs de la première classe

Britanni plerique frumenta non serunt sed lacte et carnet vivunt pellibusque sunt vestiti.
CÉSAR, La guerre des Gaules V, 14, 2.

Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est ? Emptos haec habet, illa suos.

MARTIAL, Epigrammata V, 43.

L'indicatif parfait

Peior magister te istaec docuit, non ego.
PLAUTE, Les Bacchides, 163.

Statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi.
CICÉRON, Lettres à Atticus XV, 14, 1.

Sed eum morbus invasit gravis.
PLAUTE, Asinaria, 55.

Les quatrième et cinquième déclinaisons

Ego exercitusque valemus.
CICÉRON, Lettres à des familiers XV, 1, 1.

Galli spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt.
CÉSAR, La guerre des Gaules VI, 18, 1.

Les adjectifs de la deuxième classe

Gallia est omnis divisa in tres partes.
CÉSAR, La guerre des Gaules I, 1.

Insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. Sed huic brevis fuit vita.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XVII, 26, 3.

Le participe présent

Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed sanantem.
SÉNÈQUE, Lettres LXXV, 1.

Après avoir fait visiter la ville à Énée, Didon se retrouve seule et amoureuse dans sa chambre :
Illum absens absentem auditque videtque.
VIRGILE, Énéide IV, 83.

Sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis, comitiales morbi. (…) Illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque et vivam ipsam animam ex osculo vulu.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XVIII, 2.

L'impératif présent

Accipe templorum cultus aurumque deorum.
LUCAIN, La guerre civile VIII, 121.

Da nuces pueris, iners concubine !
CATULLE, Poèmes DXI, 124.

La proposition relative

Non qui parum habet sed qui plus cupit pauper est.
SÉNÈQUE, Lettres à Lucilius I, 2, 6.

Habet socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupavit quantum concupivit.
CICÉRON, La loi agraire II, 69.

Vetulus nomenclator, qui nomina non reddit sed imponit, perperam tribus persalutabat.
D’après SÉNÈQUE, Lettres, 27, 5.

Minus est quam servus dominus qui servos timet.
PUBLILIUS SYRUS, Sententiae, M 14.

Le plus-que-parfait et le futur antérieur

N/A

Le futur simple

Hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat.
JUSTINIEN, Digeste XXVI, 7, 7.

PATINA VERSATILIS
Nucleos pinos, nuces fractas, attorebis eas, teres cum melle, pipere, liquamine, lacte, ovis, modico mero et oleo.
APICIUS, L’Art culinaire IV, 2, 2.

Vos eritis chartae proxima cura meae.
OVIDE, L’art d’aimer II, 746.

Lotium conservato eius, qui brassicam essitarit. Id calfacito. Eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura.
COLUMELLE, De l’agriculture, 157, 10.

Intertrigini remedium in viam cum ibis, absinthi Pontici surculum sub anulo habeto.
COLUMELLE, De l’agriculture, 159.

Aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt. Subduc cibum unum diem athletae : Iovem, Iovem Olympium, eum ipsum cui se exercebit, implorabit, ferre non posse clamabit.
CICÉRON, Tusculanes II, 17.

Deuxième année
Les degrés de l'adjectif

Maior frater dividat patrimonium, minor eligat.
SÉNÈQUE LE RHÉTEUR, Controverses VI, 3.

L'ablatif absolu + Le participe parfait passif

PATINA DE PIRIS
Pira elixa et purgata e medio teres cum pipere, cumino, melle, passo, liquamine, oleo modico. Ovis messis, patinam facies, piper super asparges et inferes.
APICIUS, L’Art culinaire IV, 2, 35.

Caprinum fimum inquietos infantes adalligatum panno cohibet, maxime puellas.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXVIII, 78, 2.

Le "cum" historique + Les subjonctifs imparfait et plus-que-parfait

Cum ad oppidum accessisset Caesar ibique castra poneret, pueri mulieresque pacem a Romanis petiverunt.
CÉSAR, La guerre des Gaules II, 13.

Le passif des temps composés

Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.
FRONTIN, Stratagèmes I, 5, 22.

Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida virgis sanguineis verberatus deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia : deinde in mare profundum culleus iactatur.
Code justinien 48, 9, 9.

P. Sulpicius cum in quadam villa lateret, indicio servi sui retractus et occisus est. Servus ut praemium promissum indici haberet, manumissus et ob scelus proditi domini de Saxo deiectus est.
TITE-LIVE, Histoire romaine (abrégé) LXXVII.

La conjonction "ut" + Le subjonctif présent

Et hi pueros in ludum mittunt, ut discant quae nesciunt verba.
VARRON, La langue latine IX, 11.

Non ut edam vivo, sed ut vivam edo.
QUINTILIEN, L’institution oratoire IX, 3, 85.

Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia ; nam causa pater est.
ISIDORE DE SÉVILLE, Étymologies IX, 5, 6.

Pater, quod patefacit semen, nam tum esse conceptum patet, inde cum exit quod oritur.
VARRON, De la langue latine V, X, 65.

Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis pudicitia.
SÉNÈQUE, Des bienfaits III, 16.

[Pomponia], ut suas servus carnes paulatim abscinderet, assaret atque comederet, coegit.
PLUTARQUE, Vie de Cicéron (bilingue), 49.

[Labeonem] ferunt, cum a rege Antiocho, quem bello superaverat, ex foedere icto dimidiam partem navium accipere deberet, medias omnes secuisse, ut eum tota classe privaret.
VALÈRE MAXIME, Des faits et des paroles mémorables VII, 3, 4.

Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus.
OVIDE, L’art d’aimer I, 637.

La proposition infinitive + Les infinitifs présent et parfait

Exspectabant omnes cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet Verres.
CICÉRON, Des supplices, 160-161.

Fabia Dolabellae [dicebat] triginta se annos habere: « Verum est », inquit, « nam hoc illam iam viginti annis audio ».
QUINTILIEN, Institution oratoire VI, 73.

Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia :
Mulieres duas peiores esse, quam unam ; res ita est.
PLAUTE, Charançon, 594-595.

Lors de jeux du cirque, l’empereur Julien affranchit, comme de coutume, tous les esclaves ayant participé au spectacle…
[Julianus] statim admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse multavit.
AMMIEN MARCELLIN, Histoire de Rome XXII, 9, 2.

Quorundam corpori partes nascuntur ad aliqua mirabiles, sicut Pyrro regi pollex in dextro pede, cuius tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt conditumque loculo in templo.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle VII, 1, 12.

Rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXVIII, 6, 3.

Ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili ex iis, qui III animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXVIII, 6, 3.

Si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXVIII, 42, 5.

Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
CELSE, De la médecine I, Préface, 26.

Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interisse, et nos principatu eius adlatum illi ex Aegypto in melle vidimus.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle VII, 3.

Iuppiter Epaphum, quem ex Io procreaverat, Aegypto oppida communire ibique regnare iussit.
HYGIN, Fables, 8.

Deuxième degré
L'adjectif verbal et le gérondif

Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi.
Code justinien I, Tit. 1

HIC IACET CORPUS PUERI NOMINANDI
L’année épigraphique, 1931, 112.

Si vero oculi nigri nascentium placeant, soricem praegnanti edendum.
PLINE L’ANCIEN, Histoire naturelle XXX, 46, 2.

Occentus soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.
VALÈRE MAXIME, Des faits et dits mémorables I, 1, 5.

Interrogation indirecte

Scire ex vobis volo, ovumne prius exstiterit an gallina.
MACROBE, Saturnales VII, 16.

Les subordonnées hypothétiques

Si quis nulla se amica fecit insignem, nec alienae uxori annua praestat, hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus, adulterium.
SÉNÈQUE, Des bienfaits I, 9.

Fundarum usum primi Balearium insularum habitatores et invenisse et ita perite exercuisse dicuntur, ut matres parvos filios nullum cibum contingere sinerent, nisi quem ex funda destinato lapide percussissent.
VÉGÈCE, De l’art militaire I, 16.

Le subjonctif en proposition principale

Cum explorator hostium latenter oberrat in castris, omnes ad tentoria sua per diem redire iubeantur, et statim deprehenditur explorator.
VÉGÈCE, De l’art militaire III, 25.